

Epistola ad Ephesios*
Caput 6: Versus 2
Primum.Scilicet inter mandata quae sunt ad hominem in secunda tabula. Ad duo namque praecepta charitatis Dei et proximi pertinet Decalogus. Ad primum praeceptum Dei tres chordae pertinent, id est, tria mandata, quia Deus Trinitas est. Ad alterum vero praeceptum, scilicet proximi, septem chordae, id est septem mandata. Et illa tria ad Deum pertinentia sunt in prima tabula. Et alia septem ad proximum, in secunda tabula scripta erant. Inter quae hoc merito primum est, quia, sicut Deus principaliter principium est hominis, sic pater secundario. Cujus mandati additur promissio quod non in aliis est.